AUGUSTUS

AUGUSTUS
I.
AUGUSTUS
Elector Saxoniae. Fil. fuit minor natu Henrici, ex familia Albertina, et cum fratre Mauritio, in tutela agnati Electoris Ioh. Friderici educatus est: tum in aula Bohemica, ubi cum Maximiliano postmodum Imperatore amicitiâ contractâ, adolevit. Caesari quoque, sub fratre, in bello Gallico meruit. Cum administrationem Episcopatus Mersburgici suscepisser, per georgium Principem Anhaltinum doctrinam Euangel. introduxit. A. C. 1544. Fratre A. C. 1553. mortuô, ipse ex Dania advolans in fidem subditos recepit, et cum Ioh. Friderico, qui ei ob Electoratum litem intentaverat, amice transegit, A. C. 1544. Annô sequente sollenni conventu Naumburgicô, foedus hereditarium, Saxonicae, Braudenburgic ae et Hassiacae domuum renovatum, et augustanae Confessionis conservatio decreta est. In Comitiis dein Augustanis, pacem religiolam per legatosursit et obtinuit. Naumburgensis ipsi dioecesis collata A. C. 1564. et Gothana exsecutio demandata est. A. C. 1567. ob cuius sumptus quasdam praefecturas detinuit. Inde rerum in Germania fere arbiter: Opes maximas, cum pace frueretur, congessit et iam sentor linguae Latinae operam dedit. fridericum Palatinum Augustanae confessionis socium agnovit, colloquium Altenburgicum habuit A. C. 1568. post haec, in Reformatae religionis aslertores acer, Dresdam eos A. C. 1571. evocavit, ubi Consensus Dresdensis editus. Dein A. C. 1574. articulis torgensibus eos subscribere compulit, quod cum Wittebergenses Theologi facere recusarent, illos carcere, exiliô, morte quoque Caracovium aulae Saxonicae Cancellarium multavit: In Bergensi dein Coenobio, post varios alios Conventus habitos, Formulâ Concordiae cusâ obiit A. C. 1586. Pater ex Anna Danica unici filii Christiam I. quô nati Christianus II. Elector; Ioh. Georgius I. Elector, pater inter alios Augusti Administratoris Magdeburgici, et Augusts: cui Rudolphus Imperat. feudum Iuliaci, Cliviae et Montium contulit A. C. 1610. sed is sequente annô, nullâ ex Hedvige Danica prolê susceptâ, obiit.
II.
AUGUSTUS
cognomen Martis, in Inscr. veter. quae Genevae exstat:
MARTI AUG.
SACRUM
SENNIUS SABINUS.
Apollinis item, in numismate Gali???mperatoris, in quo centanrus cum lemmate, APOLLINI AUGUSTO. Sed et aliorum Deorum, quibus post exceslum Augusti Imperatoris epitheton hoc, velut honoris gratiâ, adici coepit. Similiter Augusta dicta iUno est in veter. lapide Iaderae etiamnum exstante:
IUNONI AUGUSTAE
APPULEIA M. F. QUINTA
SUO ET L. TURPILII BROCCHI
LICINIANI FILII NOMINE.
Vide Iac. Sponium Descr. Genevae Tom. 2. p. 289. et Itiner. Graeciae Tom. 3. p. 77.
III.
AUGUSTUS
fil. Iohannis cognomine iunioris, Ducis Holsatiae, Sonderburgicae lineae auctoris, cum fratre Ernesto Caesari adversus Turcas militans, praeliô ad Agriam, cecidit, A. C. 1596. eius ex fratre Alexandro nepos Augustus Philippus, initiô duarum sororum ex famil. Oldenburgica, dein Mariae Sibyllae Nassoviae maritus sub Hollandis stipendia fecit, postea in Hungariae praelio ad Leventiam strenue se gessit: Pekaeque commoratur. Ex
eiusdem familiae linea Gottorpino-Holsatica memorandi hîc veniunt Augustus Fridericus, fil. minor natu Friderici Ducis, cuius fama itinere Persicô increbuit: Item Iohanes Augustus, fil. Iohannis, cuius lineam Eutinensem vocant, fratris minoris natu Friderici praefati.
IV.
AUGUSTUS
filius Wilhelmi Ducis Brunsuicensis, qui Cellensem ramum condidit, A. C. 1605. Hanseaticarum copiarum Dux, Brunsuico supperias venit: post fcatres Ernestum et Christianum paternarum ditionum regimen suscepit; Racenburgensis simul administrator. Ei in utroque successit frater Fridericus: quorum ex fratre Georgio nepos est Ernestus Angustus, iure familiae ex pace Monateriensi collato, Episcopus Osnabrngensis, ex Sophia Palatina egregiae prolis parens. Sed ante hos dicendus Augustus Dux Brunsuic. ex Wolfenbuttelana familia, filius minimus natu Henrici, huius rami conditoris: Hic initiô Canonicus Argentinensis in ea urbe vixit, inde Hizgeram habitandam accepit. Fratribus dein sine prole praemortuis, ut et agnatô Fridericô Ulricô Brunsuicensis lineae ultimô exstinctô, in Principatu successit: in pace Monasteriensi obtinuit, ut sua linea, si Cellensis desiciat, ad alternationem Episcopatus Osnabrugensis vocetur: Bibliothecam Guelferbytanam instituit. Obiit haud pridem, Princeps aetate, pietate, iustitiâ, literis, supra reliquos sui aevi. Eo nati sunt, ex Dorothea Anhaltina Rudolfus Augustus, Sibylla Ursula, Clara Augusta, Antonius Ulricus, Ferdinandus Albertus et Maria Elisabetha.
V.
AUGUSTUS
filius secundo genitus Manfredi Ducis Wirtembergici, mortni A. C. 1662. nepos Iulii Friderici, Iulianae seu Brentianae lineae conditoris. Item filius Francisci II. Ducis Lawenburgici, exstinctus A. C. 1656. nullum ex duplici matrimonio filium reliquit: praemissô an e decennium filiô Ioh. Adolphô. Item Princeps Anhaltinus, rami Plaetzkensis auctor, fil. Ioachimi Ernesti, ad summam aetatem vitâ productâ, obiit A. C. 1653. Item fil. Ioh. Christiani Ducis Lignicii, ex Hedvige Sitschia, impari conditione natus, dignitatem Comitis Lignicii est nactus, Briegensis Ducis sub fratre Capitaneus: A Georgio Wilhelmo, ultimo e Piasteis, A. C. 1676. paulo ante mortem per literas Leopoldo Imperatori enixe commendatus. Iungendus his quoque Christianus Augustus, Princeps Sultzbacensis ex familia Palatina, fil. Augusti, Sultzbacensis lineae conditoris, nepos philippi Ludovici, qui Neoburgicos Principes sevit. Natus is A. C. 1622. studiis operam navavit iuvenis; dein, cum praeesset ditionibus, in exules religionis gratiâ munificentissimus exstitit: Tandem ab Helmontio ad Latinos ritus A. C. 1656. pellectus, a Patrueli Neoburgico obtinuit, ut iam ditiones suas propriô et summô iure teneat: Frater Philippi Lotharingorum primo, exin Suecorum, postea Venetorum, tandem A. C. 1664. Caesaris adversus Turcam miles. Vide Philippum Iacobum Spenerum Sylooge Gencal. Histor.
VI.
AUGUSTUS
nomen monetae, Ioachimo Vadiano memoratae de Monasteriis Germ. l. 1. p. 41. Ergo et Franci Augustorum nomina non in nummis solum, sed etiam in sigillis suis, ostentârunt: ac nummi quidem per Alemanniam excusi alterâ parte tantum monetam praeferebant, alterâ vacui, id quod hodie in illis sit, quos vulgo denarios, Helvetii alicubi Augustos, literâ inversâ coqnominant, etc. E'quibus satis patet, hos Augustos, cum Augustalibus seu Augustariis, de quibus supra, non eosdem fuisle. Car du Fresne Glossar.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Augustus — mit Bürgerkrone (corona civica) So genannte „Augustus Bevilacqua“ Büste, Münchner Glyptothek Augustus (* 23. September 63 v. Chr.[1] als Gaius Octavius in …   Deutsch Wikipedia

  • Augustus — • The name by which Caius Julius Caesar Octavianus, the first Roman emperor, in whose reign Jesus Christ was born, is usually known; born at Rome, 62 B.C.; died A.D. 14 Catholic Encyclopedia. Kevin Knight. 2006. Augustus     Augustus …   Catholic encyclopedia

  • AUGUSTUS° — (Caius Julius Caesar Octavianus; 63 B.C.E.–14 C.E.), first Roman emperor (27 B.C.E.). The policies of Augustus toward the Jews of the Roman Empire in general, and the inhabitants of Judea in particular, followed the favorable line established by… …   Encyclopedia of Judaism

  • Augustus — (Биелла,Италия) Категория отеля: 4 звездочный отель Адрес: Via Italia 54, 13900 Биелла, Ита …   Каталог отелей

  • Augustus — (Камбрильс,Испания) Категория отеля: 3 звездочный отель Адрес: Avenida Diputación, 190, 438 …   Каталог отелей

  • Augustus — (Лидо ди Езоло,Италия) Категория отеля: Адрес: Largo Augustus 12 (Check in at Via Andrea B …   Каталог отелей

  • Augustus — (Ottaviano,Италия) Категория отеля: 4 звездочный отель Адрес: Via Giovanni Xxiii, 80044 Ott …   Каталог отелей

  • Augustus — (Рим,Италия) Категория отеля: 3 звездочный отель Адрес: Via Piave 61, Виа Венето, 00187 Рим, Италия …   Каталог отелей

  • Augustus — m Latin name, from the adjective augustus great, magnificent (from augēre to increase). This word was adopted as a title by the Roman emperors, starting with Octavian (Caius Julius Caesar Octavianus), the adopted son of Julius Caesar, who assumed …   First names dictionary

  • Augustus [2] — Augustus (eigentlich Cajus Julius Cäsar Octavianus), aus der Familie der Octavier zu Veliträ, geb. 63 v. Chr., Sohn des C. Octavius u. der Atia, von mütterlicher Seite Großneffe des Julius Cäsar. Erst 18 Jahre alt erfuhr er, während er die… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Augustus [2] — Augustus (eigentlich Gajus Julius Cäsar Octavianus), erster röm. Kaiser, geb. 23. Sept. 63 v. Chr., gest. 19. Aug. 14 n. Chr. zu Nola in Kampanien, Sohn des C. Octavius, der auf der Rückreise aus seiner Statthalterschaft Makedonien 58 zu Nola… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”